- SABOTAE
- SABOTAEGallica vox, Sabotz, calcei sunt lignei, qui apud rusticos in usu. Eorum iam Philostratus meminit l. 9. c. 2. ubi vitam Apollontii enarrans, inter coetera, quae de Indorum edisserit moribus, eos ex arborum corticibus sibi calceos conficere solitos fuisse testatur. Ab iis dein ad alias gentes, ut credere par est, mos transiit: ita ut alii rudioribus et omnino ligneis usi sint (quemadmodum de Germanis priscis refert Cluverius: Polonique agrestes etiamnum gerunt) alii paulo eruditioribus, quorum nempe soleae tantum e ligno, coetera e corio vel e quavis alia materia molliore essent. De prioribus intelligi Petronius potest in Sat. Anus praecipue lippa, sordidissimô linteô praecincta, soleis imparibus ligneis imposita, canem ingentis magnitudinis catenâ trahit. Ouô sensu soleae quoque illae forte sumantur, quas damnatis ad culeum induci moris erat, de quibus ita Auctor ad Herennium, Si quis Parentes occiderit, vel verberârit, ei damnato obvolvatur os folliculo lupinô, soleae ligneae pedibus inducantur. etc. Soleas enim, quae proprie sumptae imas tantum pedum plantas tegunt, pro alia calceorum specie interdum sumi, nihil novum:Rursusque sordes illius vetulae, ut et parricidarum enorme crimen, non aliud quidem, quam vilissimum calcei genus, postulant. Unde et viliores quique tenuiorisque fortunae homines, sive urbium, sive ruris incolae, passim hod eque istiusmod calceamenti genus in usu habent. De posterioribus vero, accipi possunt ribicinum illa crupezia, quorum meminit Iul. Pollux Onomast. l. 7. c. 22. Τὰ δὲ κρουπέζια ξύλινον ὑπόδημα πεποιημένον ἐις ενδό???ιμον χοροῦ, Crupezia, ligneum calceamentum est, factum ad auspicationem chori. Unde ab eiusmodi calceorum usu Boeotos Crupeziphoros esse dictos, refert Tiraquellus ad Alex. Neapolitan. l. 5. c. 18. Sic etiam de calceis illis, qui soleis tantum ligneis constant, intelligi possunt Caligae seu Gallicae, quae diminutiva voce Caligulae et Galliculae, Gallice vero Galloches appellantur, quibus non tantum milites, sed et plerique alii, pluviô hibernôque tempore, uti consueverunt. Earum enim soleas e ligno fuisse, colligere est ex ipsa Caligarum appellatione, quae potius ἀπὸ τῶ κάλων a lignis, quam a callo pedum, ut vult Isidorus, dictae omnino videntur. Hinc et Gallicarum, quibus hodie Galli utuntur, compositio e ligno talis est, ut soleae ad minimum hâc materiâ constent. Adde, quod Calceamenta milium fortia esse debent, ut Aurelianus apud Flav. Vopisc. c. 7. ait, et altius a solo edita, ut iis firmius tutiusue per loca fimô infesta lutôque incedant, ad quod crassiores e ligno soleae aptissimae sunt. De soleis ligneis, quibus Scricfinni atque his conterminae gentes utuntur in transmittenda glacie altissimisque nivibus, Calopodiis item Belgarum, quae Schaatsen appellant, vide Ben. Balduin. de Calceo c. 5. et supra in voce Narta; item Sabatati.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.